ADONIS

ADONIS
I.
ADONIS
idis, fil. Cynarae, Cypriorum regis, et Myrrhae eius filiae, quem Venus in deliciis habuit. Hic dum in Idalio nemore venabatur, primô aetatis flore, apri dente sub inguine perenssus periit, atque a Vevere post multas lacrimas in florem Adonium, qui est sanguinei coloris, transformatus est. Alii dicunt, eum in fluvium cecidisse, dum pulchritudinem suam nimium conctemplaretur. Hund Ausonius cum Plauto Aidoneum vocat, Fulgentio autem Adon dicitur. Et quia Myrrha suavis est, Adonem genuisle fingitur, Ideo autem Venerem eum amâsse dicunt, quod hoc genus pigmenti sit valde fervidum: Hieronym. eundem esse cum Thammuzo Hebraeorum putat, unde in Ezechiele c. 8. v. 14. legitur, Ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonida. Ubi intelligi vult, fuisse Idololatriam celebratam in honorem Adonidis, in qua plangitur quasi mortuus, et postea reviviscens canitur, et laudatur. Quamquam nonnulli fortasse rectius exponant de planctu, qui fiebat propter mortem Osiridis ab Aegyptiis, quorum ritus imitabantur Iudaei Macrobius l. 1. Saturn. c. 21. accipit Adonidem pro Sole, et Moschopulus, pro more Grammaticorum, ab ἄδω deducit, i. e. cano. De eo festivissime Theocritus Idyl. 30. et Bion. Idyl. 1. qui eum Α᾿ςςύριον πόϚιν Veneris vocat, aliqui enim Assyriorum regem fuisse dicunt. Quin et Orpheus in Hymnis Solem esse censet, cum illum rebus omnibus praebere nutrimentum, et esse germinandi auctorem dixerit in his.
Εὔβουλε, πολύμορφε, τροφν` πάντων ἀείδηλε,
Κούρη, καὶ κόρε συ πᾶϚι, θάλος αἰὲν Α῎δωνι,
Σβεννυ μένη λάμπων τε καλαῖς εν κυκλάϚιν ὥραις.
i. e. Iosephô Saligerô interprete,
Conse Deus, Volturne, alimentum nobile rerum,
Pusa, per cunctis viridescens semper Adonis,
Occase et Redivive statis ucrtentibus annis.
Finxerunt autem antiqui, qui Adonim Solem esse putârunt, illum ab apro, hirsutâ et asperâ ictum, quia aspera sit hiems, et hitsuta; sub qua Solis vites paulatim desiciunt. Et res omnino Veneri est inimica, quoniam per aeris temperiem viret illa, cum frigus, utinimicum, naturae opus non ingrediatur. Cum Sol igitur in sex Australibus siguis exstiterit, per Signiferum incedens, tum dicitur Adoms apud inferos morati. Cum vero signa Borcalia longiores dies fecerint, tunc est apud Venerem, per quam omnis venustas arvis resti vitur, eâque de causâ illum ait Orpheus modo esse apud superos, modo apud inferos. Alii, inter quos Theocriti Scholiastes, Adonim semen tritici esse statuunt, quod sex menses degit sub terrâ, sex menses illum habet Venus, h. e. aeris temperies. Verba eius haec sunt: Δοκεῖ ὁ Α῎δωνις μην̑ας ἕξ παρὰ Περσεφόνῃ ποιεῖν, ὡς καὶ παρ' Α᾿φροδίτῃ, ἄνευ τȏυ συγκκθεύδειν καὶ προςτερ???νίζεςθαι. ΛέγουϚ᾿ι δὲ περὶ τȏυ Α᾿δώνιδος, ὅτι καὶ ἀποςθανὼν, ἓξ μην̑νας ἐποίηϚεν εν ταῖς ἀγκάλαις τῆς Α᾿φροδιτης, ὥςπηρ καὶ εν ταῖς ἀγκάλαις τῆς Περσεφόνης. Τοῦτο δὲ ρὸ λεγόμενον τοιοῦτόν ἐςτιν ἀλησῶς, ὅτι ὁ Α῎δωνις, ἤγουν ὁ σῖτος ὁ ςπειρόμενος, ἕξ μην̑ας εν τῇ γῇ ποιεῖ ὑπό τῆς ςπορᾶς, καὶ ἓξ μην̑ας ἔχει αὐτὸν ἡ Α᾿φροδίτη, τουτέςτιν ἡ εὐκρασία τȏυ ἀέρος, καὶ ἔκτοτε λαμβάνουϚιν αν᾿τὸν οἱ ανθρωποι. Templum habuit in Byblo Phoemiciae urbe. Vitgil. in Gallo.
Et formosus oves ad fiumina pavit Adonis.
Unde Theocrito dicitur ὡραῖος, pulcher; τειφίλτατος, h. e. multum amabilis; ῥοδόπαχυς, roseos habens lacertos; καλὸς, formosus, τερπνὸς iucundus. Et a Nonno χαείεις, gratiosus, et ἱμερόεις, desiderabilis vocatur. Propertius l. 2. Eleg. 13.
Testis qui niveum quondam percussit Adonim.
De hoc late Ovid. Met. l. 10.Notandum autem, inquit Bochart. adan, salicem, et adon, dominum, unde dictus Adonis, casdem habere radicales. Indeque factum, ut Adonis Graece diceretur Ι᾿ταῖος h. e. salignus, tamquam ab ἰτέα, i. e. salice factô nomine. Hesych. Ιταῖος ὁ Α῎δωνις. Sed et Κύρις pro Κύριος ex verâ signi ficatione. Idem Hesych. Κύρις ὁ Α῎δωνις, quod idem est ac Adon, i. e. dominus. Quod hesychium ipsum non latuit. Α῎δωνις, inquit, δεςπότης ὑπό φοινίκαων. Sed et id ipsum Κιρὶς Lacedaemoniis. Hesych. Κιρὶς, Α῎δωνις, Λάκωνες. Et Gingram, aliud Adonidis Phoenicium nomen idem significare infra docebimus in Gingras. Adonidis horti, pro instructissimis, ceterum de rebus ad voluptatem tantum, nullam autem utilitatem comparatis. Sic dici etiam περὶ τῶ ἀκάρπων καὶ ὠκυμόρων annotat Eustathius. Vide Athen. p. 89. Philostratum l. 7. c. 14. Zenobium p. 17 Diogen. 177. Eustath. in Od. λ. Plut. in Sympos. l. 5. q. 5. Alex. Rossaei Mystagog. Poet. Nic. Iloyd. Eius simulacrum asservatur, in musaeo Kircheriano Romae. Vide Collegii Romani Societ. Iesu Musaeum, editum Amstelodami A. C. 1678. Plura infra in Tamuz.
II.
ADONIS
fluv. Phoeniciae, Adonius. Ptolemaeo et Luciano, qui scribit eum oriri ex Libano, et circa Byblim in mare effundi, quotannisque cruore infici, ipsumque mare magnâ parte purpureum efficere. Canis et Narracebelle incolis, teste Guil. Tyrio et Postellô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ADONIS — ‘AL 稜 AHMAD SA’ 稜D dit (1930 ) Le poète arabe Adonis est né en Syrie, à Djabla, près de Lattaquié, dans une famille de paysans montagnards. C’est vers 1948 qu’il signe ses premiers poèmes du pseudonyme sous lequel il deviendra célèbre. Il achève… …   Encyclopédie Universelle

  • Adonis — ( el. Άδωνης, also: Άδωνις) is a figure of West Semitic origin, where he is a central cult figure in various mystery religions, who enters Greek mythology in Hellenistic times. [The standard modern survey and repertory is W. Atallah, Adonis dans… …   Wikipedia

  • Adonis — Adonis, römischer Torso, restauriert und vollendet von François Duquesnoy heute im Louvre von Paris Adonis (griechisch Ἄδωνις) ist eine Gestalt aus der vorderorientalischen, griechischen und römischen Mythologi …   Deutsch Wikipedia

  • Adonis — ADONIS, idos, Gr. Ἄδωνις, ιδος, (⇒ Tab. VI.) 1 §. Name Diesen leiten einige von ἄδειν, sättigen, her, weil er das Samengetraide seyn soll, welches uns mit Brote und dergleichen sättige. Phurnut. de Nat. Deor. c. 28. Besser aber wird er von dem… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • adonis — ADÓNIS s.m. invar. Nume care se dă (după un personaj legendar din antichitate) unui tânăr foarte frumos. – Din fr. adonis. Trimis de ana zecheru, 12.08.2002. Sursa: DEX 98  adónis s. m. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  …   Dicționar Român

  • Adonis — {{Adonis}} Sohn des Königs von Zypern, Kinyras, und seiner Tochter Myrrha*, der es mit Hilfe ihrer Amme gelang, mehrere Nächte unerkannt das Lager des Vaters zu teilen. Als dieser endlich den Frevel entdeckte, verfolgte er seine Tochter mit… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Adonis — Sm schöner Jüngling erw. bildg. (18. Jh.) Onomastische Bildung. Entlehnt aus gr. Adōnis, dem Namen eines Jünglings der griechischen Sage, der von der Göttin Aphrodite wegen seiner besonderen Schönheit geliebt wurde. Das Wort wird schon in der… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Adonis — statusas T sritis vardynas apibrėžtis Vėdryninių (Ranunculaceae) šeimos augalų gentis (Adonis). atitikmenys: lot. Adonis angl. adonis; flos adonis; pheasant’s eye vok. Adonisröschen; Teufelsauge rus. адонис; горицвет; желтоцвет lenk. gorzykwiat;… …   Dekoratyvinių augalų vardynas

  • adonis — statusas T sritis vardynas apibrėžtis Vėdryninių (Ranunculaceae) šeimos augalų gentis (Adonis). atitikmenys: lot. Adonis angl. adonis; flos adonis; pheasant’s eye vok. Adonisröschen; Teufelsauge rus. адонис; горицвет; желтоцвет lenk. gorzykwiat;… …   Dekoratyvinių augalų vardynas

  • Adonis — (Пирей,Греция) Категория отеля: 1 звездочный отель Адрес: Filonos 70, Пирей, 18535, Греция …   Каталог отелей

  • adonis — (plural adonis) sustantivo masculino 1. Uso/registro: elevado. Joven muy hermoso: Tu hermano está hecho un adonis. Ese actor es un adonis …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”